monumenta.ch > Plinius > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 146
{LIV} hinc illa misericordiae lacrima, hos cum exosculamur, animum ipsum videmur attingere, hinc fletus et rigantis ora rivi. quis ille est umor in dolore tam fecundus et paratus aut ubi reliquo tempore? animo autem vidimus, animo cernimus: oculi ceu vasa quaedam visibilem eius partem accipiunt atque tramittunt. sic magna cogitatio obcaecat abducto intus visu. sic in morbo comitiali animo caligante aperti nihil cernunt.